monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 12, 10
Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit, sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra admonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem imparis numeri; ea re per octennium convenire numerus atque ordo non poterat, sed qui exinde sit error genitus, qualiterque eidem sit succursum, in praefata Hori et Praetextati disputatione, unde et ista decerpsimus, qui scire vult inveniet.